ostenderit pro pars eiusdem ecclesie, et in antea omni tempore
exinde adversus prefatam ecclesiam et ad eius rectoribus taciti et
quieti maneamus. et qui sub iure ecclesie aut eius rectoribus
voluerit <superare>, sciat se perpetuis subdere flammis et penali
compede ligari cum Iuda; et sicut, quod absit, nos aut nostras
heredes hec presumimus, eadem pena feriamur; et si ultores exinde
et nostri heredes non fuerimus ante omnes iudices vel
potestates, adcommaneris eas ibi sicut nobis comparauit; et statuimus
sempiternum similiter et speramus, tueque ecclesie rectores
et de nostre rebus proprietatis dupple et meliorate, tueque ecclesie
restaurare promittimus. insuper autem obligo me ego qui supra
Berardo et meis heredibus ad pars predicti monsterii et eius recto-ribus
eadem offercione, que supra legitur, integra defendere ego
et meis heredibus ab omnibus hominibus omnibusque partibus cum
omnibus suis pertinenciis in integrum, secundum ius Longobardorum
gentis legem obligata pena. Hanc cartulam offercionis
eiusdem ecclesis scripsit de quibus continet firmam et
stabilem permaneant in perpetuum. Et ego Bonohomo
rogatus a superdicto Berardo et fillis suis. Actu in
Petra Habundanti, feliciter. Ego Oderisi comes si-gnum
crucis feci; ego Borrello signum crucis feci; ego Raynaldo
signum crucis feci; ego Bonohomo iudice.
PRO INIMICIS ECCLESIARUM QUI SE CORRIGERE
VEL EMENDARE NOLUERINT.
Divina institucione et sanctorum Patrum canonica auctoritate,
sicut Dominus apostolis suis sanctis dedit potestatem ligandi
atque solvendi, in virtute Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, maledicimus,
excommunicamus et a gremio sancte Ecclesie
|
|