aspersione piperis lepra percussi sunt. Quam videlicet plagam non modo
ipsi usque ad obitum pertulerunt, sed et posteris suis in omnes generationes,
velut quoddam hereditarium, reliquerunt. Unde factum est, ut in
famulatum subacti sint sanctae Bononiensi aecclesiae, quae videlicet beati
Petri apostoli est insignita vocabulo. Quorum progenies, ut relator asseruit,
huc usque leprosa hoc illationis canone censita est, ut ex operibus
manuum suarum inferant aecclesiae capisteria. Sic, sic nimirum duplici
poene, leprae simul et servitutis addicti suppliciis, instruuntur, ut iam
temere de divina potentia non loquantur. Et gallus, qui dudum arguerat
Petrum in terra negantem, tunc probavit Petrum cum eo, quem negaverat,
in caelo regnantem. Et forte non sine divino iudicio huiusmodi canonis
sunt illatione multati, ut sicut triticum a quisquiliis capisterio ventilante
discernitur, ita per discretionis magisterium discant et quae velut quisquilias
vitando repellere, et quae quasi ad victus utilitatem debeant verba
proferre.
Nam perversi quilibet homines, dum quicquid cor suggesserit, agunt,
dum quicquid lingua prurierit, inconsulte ac procaciter effluunt, si eis
aliquando flagella non obviant, Deum vel non esse vel humana curare non
autumnant. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus . Et iterum:
Quomodo scit Deus, vel si est scientia in excelso? Ideoque nonnulli in
ipso momento pravi operis vel e vestigio postquam nequiter agunt, ilico
motum divini furoris incurrunt, quatinus et ipsi supernae patientiae diutius
non illudant, et caeteri se ab agendo similia per animadversionis
eorum exempla compescant.
Enimvero cum apud Parmense oppidum degerem, ibique litteralium
artium studiis insudarem, quiddam me contigit nosse, quod non inutile
|
|