Custoditio est opera ad custodiendum quid sumpta.
Citior comparativum a cito. Plautus (inc. frg. 21): “Nullam
ego rem citiorem apud homines esse, quam famam, reor.”
Clunes masculine. Plautus (frg. 5): “Quasi lupus ab armis
valeo, clunes infractos fero.”
Coquitare pro coctitare, id est frequenter coquere, Plautus
(dub. 1) posuit.
Canitudinem pro canitie. Plautus (inc. frg. 22): “Stultus
est adversum aetatem et capitis canitudinem.”
Conruspari, conquirere. Plautus (inc. frg. 23): “Conruspare
tua consilia in pectore.”
Caecultant caecis proximi sunt oculorum acie obtusa. Plautus
(inc. frg. 24): “Numnam mihi oculi caecultant? Estne
hic noster Hermio?”
Cudere a caedendo dictum.
Concipilavisti dictum a Naevio (com. 132) pro corripuisti
et involasti.
Clava teli genus, qua Hercules utebatur.
Calones militum servi dicti, quia ligneas clavas gerebant,
quae Graeci kala vocant. Is quoque qui huiusmodi telo
utitur, clavator appellatur.
Consiptum apud Ennium (trag. 254) pro conseptum invenitur.
Curionia sacra, quae in curiis fiebant.
Corpulentis Ennius (inc. 34) pro magnis dixit; nos corpulentum
dicimus corporis obesi hominem.
Conciliatrix dicitur, quae viris conciliat uxores et uxoribus
viros.
Conventae condicio dicebatur, cum primus sermo denuptiis
et earum condicione habebatur.
|
|