Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 438


amico tuo ut suos pedes tuis superponat, superponet in crastinum
collo tuo. Et dixit: mulier est inevitabile damnum. Et dixit:
qui bonum facit propter ipsum bonum, unicuique bene facere
debet et coram quocumque laudatore suo vel dehonestatore. Et
quesiverunt: quando cognoscitur amicus? Respondit: in necessitatibus,
quia in gaudio quilibet est amicus. Et dehonestavit eum
quidam, nec indignatus est; cui dixerunt: qualiter non indignaris?
Respondit: iste talis vel est veridicus vel mendex; si veridicus,
ob veritatem non irascar, si mendax, quanto magis deest
indignationis causa, ex quo nescit quod dicit. Et audivit
quendam multa dicentem; cui dixit: acquiesce tuis auribus, quia
propterea habuisti duas aures et os unum, ut plus audias quam
loquaris. Et dixit cuidam regi: veni ad te propter fiduciam quam
de te gero, et recepi malam responsionem pacienter. Et quesivit
Alexander: cum quibus possem assequi bona premia Dei? Respondit:
bene operando. Et transivit per quendam custodem
capientem vectigal: cui dixit custos: defers aliquid? Respondit:
sic. Et deposuit onus in terra, in quo nihil inveniens decimarius
ille dixit: ubi est quod ferre te dixisti? Et discoperiens pectus
suum dixit: hic est quod ferre me dixeram. Et vidit iuvenem
decorum, sapienciam inquirentem, cui dixit: bene agis, fili, volens
decori corporis anime pulcritudinem convenire.
SOCRATES in greco vult dicere iusticie observator. Natus
fuit Athenis; qui reliquit tres masculos, et quia fecerunt
eum contrahere contra consuetudinem suam, facientes scilicet

Torna all'inizio