Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 836


sine sensu poenae»; et hoc nominat supra naturam passionis, quae scilicet sensum
poenae infert, qui est dolor: quod non potest intelligi de sensu exteriori,
quia sic poneretur corpus illud insensibile esse; sed oportet quod intelligatur
quantum ad sensum rationis, qui non fuit immutatus per huiusmodi passiones a
sua aequalitate: et propter hoc dicitur, quod poena in ipso dominium non
habuit; vel etiam quod ipsum verbum non est affectum huiusmodi passionibus
secundum secundam solutionem, ut videtur dicere in notula affixa. Aliud difficile
est quod dicit: «Non habens naturam ad dolendum»; et hoc dicitur, quia non
erat in natura illa ordo ad dolorem ex aliquo merito peccati, sicut est in nobis:
et per hunc modum dixit supra, quod «dominici corporis ista est natura, ut
feratur in undis»; hoc enim non est de natura corporis in se considerati, sed ex
virtute adiunctae Divinitatis. Tertium difficile est quod dicit: «Neque enim fieri
potest ut timor eius significetur in verbis cuius fiducia contineatur in factis»;
ubi videtur ab ipso excludere timorem, et tristitiam consequenter. Sed vel hoc
solvendum est sicut in supra dicta auctoritate, scilicet quod loquitur de timore
prout est passio, et non prout est propassio. Vel dicendum, quod excludit necessitatem
timoris. Habebat enim in ratione, unde timorem et tristitiam a sensualitate
excluderet, si voluisset: quia, ut supra dictum est, sensualitas nata est
moveri ad tristitiam et timorem, et ad opposita, non solum ex apprehensione
imaginationis, sed etiam ex apprehensione rationis.
«Pati potuit, et passibilis esse non potuit». Contra. Philosophus in lib. de Somn.
et Vigil.: «Cuius est potentia, eius est actus». Ergo quod patitur, est passibile.
Dicendum, quod pati significat passionem per modum actus: unde ad suppositum
refertur, secundum quod suppositum est cuiuscumque naturae: et quia
passio inest sibi ratione humanae naturae, ideo dicitur quod pati potuit.
Passibile autem potentiam significat ad patiendum ut informantem id de quo
dicitur: et quia verbum secundum se non informatur potentia patiendi, ideo
dicitur, quod passibile esse non potuit, scilicet secundum se, quamvis passibile
fuerit ratione naturae assumptae.

Torna all'inizio