Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

371


Honorius, anno scilicet Domini .Mo.CCXVI., Innocencius
quidem se confirmaturum promiserat, sed eodem anno, morte preventus,
implere non potuit quod promisit. huius archiepiscopi
tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCXI., venit Ianuam
quidam sagacissimus latro, qui, ignorantibus custodibus, in ecclesia
Sancti Laurentij intra crates, ubi sunt reposite cruces Dominice,
se abscondit. qui capsam, in qua dicte Cruces servabantur, cum
verrinis perforavit et eas de civitate Ianue asportavit. cum
autem hoc scitum fuit, magnus dolor cunctos invasit et magna
tristicia omnes absorbuit. missis tamen nuncijs per loca diversa,
predictus latro fuit captus et sic cruces recuperate fuerunt,
gratias Deo agentibus universis. predictus vero latro ipsas
cruces cuidam Alexandrino, nomine Nigro, tradiderat reservandas,
quas commune Ianue ultra libras quingentas ab eo redemit.

Torna all'inizio