successores Italicus a clero et populo decibiliter invitatus.
Hoc Romani canonicum esse negant, set instantius
archidiaconus ille Hildeprandus. Qui cum abolito veteri
novum temptaret inducere constitutum, palam fatebatur
haud secus sedari posse Mediolanense discidium, quam
canonicum habendo pastorem, ad quem eligendum necessarium
dicebat Romanum fore consensum. His instructus
assertionibus Arlembaldus Mediolanum rediens, quod
audierat, festinanter exequitur. Prius ergo secreto paucos
convenit ex amicis. A quibus cum exigeret sponsionem
celandi credita, caute subintulit iuramento causam futuri eligendi
pastoris post discessum presentis. Deinde die noctuque
laborans laicos quosque et clericos eidem iuramento reddit
obnoxios. Interim tamen a persequendo presulem non
desistebat Vuidonem omnesque sue consanguinitatis affines.
20. Archiepiscopus autem cum tot nequiret imminentes
tollerare pressuras, evo iam maturus et diuturno langore
|
|