concessit Sarracenis, si forte ista sunt preludia, quod ipse vere efficietur
Sarracenus. Nec hec omnia dico tibi, ut velim provocare ad
vindictam, cum te salutaverim matrem et reginam misericordie. Vere
tamen credo, quod ipse sapientissimus filius tuus multa prospera temporalia
non tam concedit placidus ipsis Sarracenis, quam permittit
iratus. Nam prospera eorum vertuntur eis in fel aspidum intrinsecus
(Iob., XX, 14), quia ex omni victoria et omni temporali prosperitate,
quam assequuntur, pocius in suis erroribus confirmantur; credunt
enim hec omnia a suo Machometo recepisse pro alchorano. Et ita ex
bonis a Deo receptis, inferni mancipia confirmantur, et ita eciam prospera
filius tuus eis permittit iratus. Set si filius tuus, o Domina, est
iratus Sarracenis, Iudeis et christianis, quibus erit placatus? Nam
christiani legem Dei habent et intellectum sine perfectione operis,
Iudei vero Dei sine intellectu et opere, Sarraceni vero quedam
opera bona videntur habere sine lege Dei penitus et intellectu. Ubi
sunt misericordie tue antique, o Domina, ubi exuberans misericordia
tui sanctissimi filii? Da, Domina, christianis opera perfectionis, Iudeis
opera et intellectum legis, da Sarracenis legem et intellectum! Sciant,
inquam, quoniam homines sunt, senciant omnes tuum iuvamen et
specialiter christiani; ipsi enim iugiter celebrant tuam commemoracionem.
Pericula creverunt, et miracula et carismata et temporalia
beneficia decreverunt. Olym dicebatur compelle intrare, set quare
nunc compelluntur exire? Ubi sunt misericordie tue atque sollicitudines
tue et tui sanctissimi filii pro genere humano, et maxime pro
pauperibus indigentibus? Nonne vides, quod christiani moriuntur
fame et siti, et quod fidem negant pro necessitatibus corporalibus et
multa alia peccata committuntur? Olym enim filius tuus sollicitus erat
pro pauperibus indigentibus dicens: «Unde ememus panes?» . Olym
cogitabat dicens: «Si dimisero eos ieiunos, deficient in via (Marc., VIII,
3, 4)». Et nunc iam cernis, quod multi fame et necessitate deficiunt
in viis et civitatibus. Numquid enim solum fuit sollicitus pro nobis
quando erat nobiscum in via? Numquid modo per cardines celi ambulat
nec nostra considerat? Set ubi est promissio veritatis dicentis: «Ecce ego
vobiscum sum usque ad consumacionem seculi» (Matth. XXVIII, 20)?
Olym eciam et tu Domina sic fuisti sollicita in nuptiis, ne deficeret
vinum dicens: «Vinum non habent» (Ioh. II, 3). Nunc vero quoniam
non habent penitus, quod manducent, silebis? Quando «introduxit te rex
in cellam vinariam» (Cant., II, 4), in cameram affluentissimam, silere
poteris? Dic ergo illi ut nos adiuvet! Dic etiam nobis «Comedite, amici,
bibite et inebriamini vini» (Cant., V, 1)!. Nam sicut filius tuus dormit
super cervical, si tu etiam dormieris in cella illa vinaria, nisi dicas:
|
|