Paulus Diaconus: Carmina

Pag 66


ANTE FORES BASILICAE.
Haec domus est domini et sacri ianua regni,
Huic properate viri: haec domus est domini.
Hic deus ipse manet, proprie qui semper ubique est,
Currite huic populi: hic deus ipse manet.
Si qua piacla nocent, olim quae forte parastis,
En qui pellat adest, si qua piacla nocent.
Amne rigate genas, sanentur ut ulcera cordis,
Ut salus adveniat, amne rigate genas.
De bonitate dei cuncti confidite semper,
Diffidat nullus de bonitate dei.
Mitis enim pater est, se numquam spernit amantes,
Qui bona dat gratis, mitis enim pater est.
Pectora vestra sonent: parce et miserere, precamur;
Parce Arichis, Christe, pectora vestra sonent.
-------------------------------------------------------
[ EPITAPHIUM ARICHIS DUCIS.]
Lugentum lacrimis populorum roscida tellus
Principis haec magni nobile corpus habet.
Hic namque in cunctis recubat celeberrimus heros,
Praepollens Arichis, o decus atque dolor!

Torna all'inizio