In cruce Christi gloriabor tantum, quia hoc tantum  
valet ad Christi salutem promerendam; non enim  
aliud, quia neque circumcisio, neque praeputium. 
17. AUGUST. ( Expos. ad Gal. ).  Per quem mihi  
mundus , id est, ut non me teneat;  et ego mundo , ut  
eum non teneam, id est, ut neque mihi mundus  
nocere possit, neque ego de mundo aliquid cupiam. 
18. ( Ibid. )  Sed nova creatura . Novam creaturam  
dicit vitam novam per fidem Jesu Christi. 
19. ( ibid. )  Super Israel , id est, qui vivere ad visionem 
praeparantur; non qui vocantur hoc nomine, 
et carnali caecitate Deum videre nolunt. 
20. LANFR.  De caetero . De caetero, inquit, nemo  
vestrum onerosus et inobediens mihi sit, putans me  
non esse Apostolum Christi. 
21. AUGUST. ( ibid. )  De caetero . Non vult per turbulentas 
contentiones taedium sibi fieri de re, quantum  
satis erat, exposita. 
22. ( ibid. )  Ego enim stigmata , id est, habeo alios  
conflictus et certamina cum carne mea, quae in persecutionibus  
quas patior, mecum dimicant. Stigmata  
Jesu dicuntur quaedam notae poenarum servilium.  
Propter culpam enim persecutionis, qua persecutus  
est Ecclesiam Dei, haec sibi retribui cognoverat. 
23. LANFR.  Stigmata . Stigma proprie nota fugitivo 
servo impressa; quod Apostolus se portare dicit,  
eo quod prius Dominum fugerit. 
24.  In corpore meo . In corpore suo portabat cicatrices 
vulnerum et virgarum, in collo et manibus  
catenas; quae omnia signa erant se esse Domini  
nostri Jesu Christi. Stigmata autem erant signa  
quaedam, quae in manibus militantium fiebant, per  
quae cognoscebantur esse de militia imperatoris. 
  
 
  |  
  |