Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 942


Solutio
Respondeo dicendum, quod aliquid esse in voluntate, potest intelligi dupliciter;
vel ita quod sit in ea sicut in causa; et sic ex praemissa quaestione patet omne
peccatum in voluntate esse, inquantum omne peccatum voluntarium est: vel ita
quod sit in ea sicut in subiecto; et tunc distinguendum est: quia subiectum peccati
potest accipi vel proximum, vel primum. Proximum subiectum peccati est
illa potentia quae actum peccati elicit; et sic in diversis potentiis contingit esse
peccatum, et non solum in voluntate. Primum autem subiectum peccati est
ex quo inest homini peccati susceptibilitas: et quia homo non est susceptibilis
culpae nisi secundum quod est suorum dominus actuum, et hoc sibi competit
secundum quod est voluntatem habens; ideo primum subiectum peccati voluntas
est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio accipitur ibi a Philosopho pro parte
intellectiva, quae voluntatem et rationem complectitur, quia cuilibet apprehensioni
suus appetitus respondet: quod patet ex hoc quod «rationabile per participationem»
vocat irascibile et concupiscibile, quae sunt potentiae appetitivae.
Est autem peccatum in ratione sicut in dirigente, et in voluntate sicut in eligente:
et ideo cum peccatum in electione compleatur, potius voluntas quam ratio
subiectum eius primum dici debet.
Ad secundum dicendum, quod virtus non est in concupiscibili nisi secundum
quod aliqualiter participat rationem, inquantum est rationi obediens; et ideo
non oportet quod sit primum subiectum peccati; sed proximum potest esse.
Ad tertium dicendum, quod, sicut supra dictum est, actus aliarum potentiarum
non habent rationem culpae, nisi secundum quod subiacent imperio voluntatis;
unde patet quod peccati primum subiectum voluntas est.
Ad quartum dicendum, quod delectabile secundum sensum, quamvis non sit
obiectum voluntatis inquantum huiusmodi, potest tamen esse obiectum eius
inquantum apprehenditur ut bonum simpliciter; et hoc modo est peccatum circa
delectabile sensus.
Ad quintum dicendum, quod etiam quamvis homo possit puniri secundum
omnes partes, non tamen est susceptivus poenae (si poena proprie sumatur) nisi
inquantum est voluntatem habens: quia ex hoc aliquid poenale est quod voluntati
adversatur: et ideo voluntas est primum subiectum poenae, sicut et culpae.

Torna all'inizio