Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 489


Thomices Graeco nomine appellantur ex cannabi inpolita[e]
et sparto leviter tortae restes, ex quibus funes fiunt. Pulvilli
quoque, quos in collo habent, ne a resti laedantur,
thomices vocantur.
Tongere nosse est, nam Praenestini tongitionem dicunt notionem.
Ennius (var. 28): “Alii rhetorica tongent.”
Tesca loca augurio designata. Cicero aspera ait esse et
difficilia.
Tonsilla palus dolatus in acumen et cuspide praeferratus,
qui navis religandae causa in litore figitur. Accius (547):
“Tacete, et tonsillas litora in +leda+ edite.”
Tonsa remus, quod quasi tondeatur ferro. Ennius (Ann. 231):
“Pone petunt, exim referunt ad pectora tonsas.”

Torna all'inizio