de suo triumpharet actore, dominus Innocentius
Papa IV in generali concilio apud
Lugdunum contra Fredericum imperatorem, penes
quem nulla salutis proficiebant consilia, nec
conatus apostolici studii proderat, tanta erat ejus
execrabilis pertinacia pravitatis, justae damnationis
sententiam, eodem approbante concilio,
promulgavit. Innocentio vero Italiam repetente,
et mandante contra Fredericum praedicari
publice verbum crucis, Fredericum praedictum
apud quoddam castrum, quod Florentinum
dicitur, prope Luceriam Sarracenorum, mors inopinata
momordit, et omnes ejus semitas, sive diversoria,
in arto concludens, lubrica ejus vestigia
decurtavit. Sed, auditu mirabile! iste Caesar,
qui fuerat in orbe monarcha, et per universa
mundi climata gloriosus coeperat venerari, credens
fortassis suam cum superis per artis experientiam
mathematicae coaequare naturam, qui
mores ante lapsum erroris cum magnis aequarat,
studuit rerum opiniones sollicita curiositate
perquirere, ac profunde coelestia perscrutari;
sicque dum subtili indagatione naturalia vestigabat,
astrologos et nigromanticos adeo venerabatur
et aruspices, quod eorum divinationibus et
auspiciis Frederici velocissima cogitatio ad similitudinem
venti motu celeri denuo vagabatur.
Cumque hujusmodi aruspices dixissent se arte
sortilega comperisse quod Fredericus debebat sub
flore marcescere, per eorundem interpretationes
Fredericus praedictus desiderans fieri contra
naturam corporis immortalis, Florentiam
et Florentinum in Campania quantum potuit evitavit.
Sed, dum frustra locum mortis evitat, qui
nec tempus praevidere, nec mortis terminum fugere
poterat, quantalibet adjectione remedii, lapsus
est in laqueum improvisum, qui omnem finaliter
illaqueat creaturam.
CAP. III
Uti rex Corradus, urbe Neapoli potitus, ibi cum
fratre Manfredo plena pace fruitur.
Postmodum autem, licet regnum Siciliae foret
ad dispositionem ecclesiae romanae, cujus
juris et proprietatis extitit , libere devolutum,
rex Corradus, ejusdem Frederici filius, regnum
ipsum occupans, eo, non tanquam alieno, sed
velut re patrimoniali, quam sibi credebat ex paterna
successione competere, coepit uti. Et, dum,
inter haec, civitas Neapolitana, quam reddit amoenus
loci situs et civium copiosa multitudo nobilium
super omnes Terrae-Laboris metropoles
generosam, non immemor sententiae depositionis
et irrefragabilis privationis edicti contra Fredericum
et successores suos per sedem apostolicam
promulgatae, Corradum praedictum recipere
tanquam ecclesiae devota contemneret, ac
in hujusmodi proposito inviolabiliter perduraret,
|
|