est rigoris). (4) Quandoque adiectivum transsummitur non causa removendi obscuritatem sed ut maius lumen exibeat substantivo. (5) Nam si diceres: 'Tellus plus equo potavit aquas' vel: 'Imber aquas temere dispensavit' plenius ita dices: 'Ebria tellus plus equo potavit aquas' vel: 'Prodigus inber aquas temere dispensavit'. (6) Tale siquidem adiectivum ratione sequentis attributionis substantivo suo ad modum edere colligatur.
23. (1) DE TRANSUNCTIONE QUE REPUGNARE VIDETUR.
(2) Quandoque tamen transsuntio videtur inter nomen et verbum repugnantiam generare, ubi tamen dignissima est iuntura, ut: 'Ad Dominum clamant devota silentia' vel: 'Gaudium terrenum intrinsecus amarescit'. (3) Eadem contrarietas quandoque inter substantivum et adiectivum esse videtur, ut: 'Amara gaudia, clamosa silentia sunt ista'. (4) Similiter est si dicam: 'Strenua inertia te exercet, inops copia te ditavit'.
24. (1) DE TRANSUNCTIONE SUMPTA EQUIVOCE.
(2) Ex predictis habemus unum genus transsuntionis, scilicet quando dictio semel sumpta proprie summitur et in proprie, (3) ut si dicam: 'Fides in corde, ferrum in corpore armat sancte crucis inclitos bellatores'. (4) Ita dixit Ovidius: 'Demophon ventis et verba et vela dedisti'. Accipit enim 'ventos' proprie et improprie simul.
|
|