modum. Ipse enim habet L domicellas virgines sibi continue
servientes, et cum vadit ad comedendum et in mensa iam sedet,
omnia fercula quinterna et quinterna sibi portantur ab
ipsis cum diversis cantibus et multis generibus musicorum, et
sibi cibum in os ponunt predicte virgines et ipsum pascunt,
sicut esset unus passerinus. Et insuper ante eius conspectum
semper cantant, donec omnia fercula sunt comesta. Deinde
alia quinque fercula ab aliis portantur ei, recedentibus istis
primis, cum aliis multis cantibus et diversis generibus musicorum.
Et sic vitam suam isto modo ducit donec est in
mundo. Hic XXX tuman tagaris risi de reditibus habet,
quorum quilibet tuman decem millia facit tangar. Tangar
pondus est unius asini magni.
2. Cortivum palacii sui per duo milliaria tenet. Palacium
autem illud est factum per istum modum, nam pavimentum
ipsius unum laterem habet de auro, alterum vero de
argento. In curtivo istius palacii factus est unus monticulus de
auro et de argento, super quo sunt facta monasteria et campanilia
ut homines fieri faciunt pro delectationibus suis. Unde
dicitur quod IIIIor tales homines, qualis iste est, sunt in regno
ipsius Mançi. Nobilitas vero ipsius est longas habere ungues.
Aliqui permittunt ungues policis tantum crescere quod cum
ipsis circumdant sibi manus. Pulcritudo autem mulierum est
|
|