Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 202


Rome occidit turris Cartolariorum.
Mense Augusti rex Nauarre cum copioso crucesignatorum exercitu de Marsilia in
Terram sanctam nauigio transfetat.
Item Imperator ipso mense Augusti in uigilia assumptionis beate Uirginis in episcopatu
Bononiensi cepit castrum quod dicebatur Crepacore, quod igne crematum est; et nonnulli
eorum qui intus steterant, euaserunt, et pro maiori parte sunt nonnulli captiui.
Aput Anagniam Thomas Capuanus Sancte Sabine presbyter cardinalis XV kal. Septembris
obiit; uersus:
In festo Magni festum | Thomas perit Agni
Donatur Magno | caro marcida, spiritus Agno.

Eodem mense Augusti Henricus de Morra Magister iustitiarius uocatus ab Imperatore,
ad ipsum in Lombardiam per mare uadit. Imperator reuocatus a ciuitatibus et magnatibus
Lombardie partem suam fouentibus, diuertit ab episcopatu et depopulatione Bononie, et ad
depopulandum in exterioribus Mediolanum accedit; cui Mediolanenses extra civitatem per
octo fere milliaria obuios se opponunt. Imperator tamen, cum inuadere ipsos non posset
aut facere in eos insultum, moram protrahens in episcopatu Mediolanensi per duos fere
menses, Septembris silicet et Octobris, et depopulatione facta non modica in extrinsecis,
discessit ab inde et ad deuastationem pontis Placentie cum exercitu suo accedit.

Torna all'inizio