Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 124


In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen.
Nos Titius et Senpronius, de communi consensu et voluntate
consulum societatis Lombardie atque Tuscie facti rectores et arbitri,
statuimus et iuramento precipimus observari, ut omnes civitates
nostre societatis sua iura ad invicem sibi servent, ecclesias
et domos hospitales nullis exactionibus granare presumant, stratas
publicas et privatas custodire studeant, et presertim eo tempore
quo generales nundine fiunt, iura viduarum pauperum et
orphanorum modis omnibus manutenere procurent.
Latrones raptores homicidas sacrilegos bannitos hereticos et
falsarios aliquorum preces et munera non iuvent, set quilibet
secundum quantitatem et qualitatem perpetrati criminis penam
subeat corporalem, ne venie facilitas det illis aut aliis materiam
delinquendi.
Iubemus etiam, ut nulli cives contra nostre societatis honorem
alicui principi favorem vel consilium exhibeant aut exhiberi
permittant.
Si quis autem in hoc detestabili fuerit excessu repertus,
rebus mobilibus spolietur, et tamquam criminosus et infamis in
exilium redigatur,
vel — quod melius est — tradatur vindicte inclite
urbis Verone, que videlicet suos proceres interfecit una die
propter iam dictum excessum, eorumque postea corpora extra campum
marcium reiecit, ubi asinorum cadavera traduntur corvis in escam.
Actum est.

Possunt etiam potestates et consules civitatum facere
et pro religiosis domibus aliquod generale statutum causa
protectionis. hoc modo:
In nomine patris et filii et spiritus sancti. amen.
Ego Wilelminus Ranconi, Bononiensium potestas, et eius
consiliarii, considerantes religionis fervorem, vite asperitatem,
honestatem morum, et paupertatem fratrum heremi camaldulensis,
per hoc generale statutum decernimus, ut locus ille liber existat
ab angariis et parangariis et ab omnibus exactionibus quas civitates
facere ocasione rei publice consueverunt.
Nolumus etiam, ut nuntii nostre conmunitatis fodrum vel
albergariam seu etiam potum aque frigide ibi petere audeant,
ne forte posteri ex hoc materiam acciperent aliquid extorquendi.
Recipimus locum et fratres ibi domino famulantes sub nostra
specialissima protectione, ita quod si aliqui de bononiensi districtu
heremum aut heremitas ipsos in rebus aut personis diabolo instigante
offenderint, in eos dupliciter vindicetur, ne aliqui per
eorum exemplum valeant ad similia provocari.

Torna all'inizio