Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 938


Solutio
Respondeo dicendum, quod peccatum, secundum quod habet rationem culpae,
non potest esse nisi in eo quod in potestate alicuius consistit: quia ex illo defectu
qui in potestate eius consistit, homo culpatur et vituperatur; non autem ex eo
quod in potestate eius non fuit, ut si caecus nascatur; talis enim defectus magis
ad misericordiam provocat quam ad vindictam. Et quia potentia secundum
quam nostrorum actuum domini sumus, est voluntas; inde est quod omne id
quod in potestate nostra constitutum est voluntarium dicitur; et ideo oportet
omne peccatum voluntarium esse, secundum quod peccatum et culpa idem sunt;
quia si peccatum largius accipiatur, sic invenitur in omnibus quae propter
finem agunt (sive agant per voluntatem, sive per necessitatem naturae), cum
eorum actus a fine debito obliquatur, ut in 2 Phys. dicitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod malum non est volitum per se: nullus enim ad
malum intendens aliquid operatur, ut Dionysius dicit: sed per
accidens potest esse voluntarium, dum scilicet aliquis aestimat bonum quod
malum est, vel cum appetit aliquod bonum secundum quid, cui est adiuncta
ratio mali simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod sicut habitus virtutis politicae non acquiritur
subito, quia una dies non facit ver, ut in 1 Ethic. dicitur ita etiam nec subito
habitus ille destruitur: ideo dicit Philosophus, quod ex quo aliquis
habitum vitiosum acquisivit, non est in potestate eius ut statim habitum deponat;
sed tamen est in eius potestate ut statim non secundum illum habitum operetur:
quia habitus voluntarii non inclinant necessario ad actus; et sic etiam per exercitium
operum poterit ex toto habitus ille malus consumi: et ita constat quod
peccatum illius qui vitiosum habitum habet, voluntarii rationem non perdidit.
Ad tertium dicendum, quod quando per ignorantiam peccatur, illud quod est
peccatum, non est omnino ignoratum, sed est ignoratum secundum quid, quia
nescitur de illo actu quod malus sit: et secundum hoc quod est malum, non erat
ratio volendi: et ideo talis ignorantia voluntarium non tollit. Et praeterea ipsa
ignorantia quodammodo voluntaria est: quia ignorat ea quae scire tenetur et
potest. Si autem scire non posset, tunc voluntarie quidem faceret actum, sed
non voluntarie peccaret: et talis ignorantia invincibilis est; quam si vitare non
posset, peccatum excusaret, ut iam peccatum non esset.
Ad quartum dicendum, quod secundum eos qui dicunt, quod in peccato omissionis
non exigitur actus voluntatis, peccatum illud dicitur voluntarium non propter
actum voluntatis in omissionem transeuntem, sed inquantum omissio in
potestate omittentis est, quia potest omittere et non omittere.

Torna all'inizio