laborabant, certantes quamplures occidendo, spoliis omnino dimissis, cursu rapido equorum
lora revertentes, regis exercitum undique conturbabant.
25. Factum est autem cum Eriprandus vicecomes, miles milenarius e regali
prosapia oriundus, ingenio animi et corporis viribus ipsi regi praeferendus, quasi gigas
nostrorum exercitum multis strenuissimis militibus stipatus undique protegens, fortuitu, ut
militibus in bello evenire solet, cuidam superbissimo Teutonico, imperatoris nepoti, Baiguerius
nomine et ex ipsis natus, cum supervidendum hostium catervas cum paucis adiret,
obviavit; qui fidens viribus atque nimiae multitudini, se prius non gustaturum panem
neque bibiturum vinum iuraverat terribilibus verbis affirmans, quam ipsa sua lancea manuque
propria civitatis fores ac eius seras ferreas feriret. Quibus visis atque cognitis, et animis
velut leones commotis, ardentibusque oculis frendentibusque equis, quos ad bella decenter
ut milites strenuissimi instruxerant, lanceis extensis immanem dantes fragorem concurrerunt.
Sed cum sese mutuo milites gravissimeque percuterent, fractis lanceis, equi et
scuta velut tonitrua perstrepentes sonum teterrimum dederunt; et ensibus ferire obliti,
fere invicem unusquisque per nasale cassidis alterutrum tenuerunt. Sic enim equitibus in
unam concurrentibus partem, dominos suos deducebant. Interea Eriprandus pro patria
pugnans, pro qua mori desiderabat, pro sua ac gente triumphans, ense sub mentone
posito, truncata lorica decapitavit superbum, David similis qui Uliam olim viriliter detruncavit.
Quo mortuo, pedites urbani eum rapientes truncatum, ad dedecus imperatoris
visceribus extractis, super arcum triumphalem ipsa viscera in propatulo expandentes miserunt.
De quo quidam ex nostris, primo cum regis exercitus innumerabilis more locustarum
terram cooperiens circumveniret, scutis ambabus partibus ordinatis, incolumis
quasi volando sese deiecit. At rex Conradus ab omni spe frustratus, cum iam multos
milites strenuissimos ac pedites innumerabiles contra votum amisisset, se frustra per
quindecim dies laborasse conspiciens, dolore gravi dolori adiuncto, Dei ira multis grandinibus
tam sursum quam deorsum trucidatus, Papia tendens, graviter urbi minando aufugit.
Terrore Dei ac irae desuper percussi, atque gladiis Mediolanensium potiti, ambarum
plagarum flagellis demoliti, nemine persequente tanta angustia confusi fugiebant,
quod multi milites multique pedites equorum pedibus attriti, morti sine hominum adiutorio
incurrerent; inter quos Ugo marchio Transpadanus, qui multis cum militibus ad destruendam
urbem in adiutorio Conradi concurserat, ab equo cadens, quem ex nimia gentium
densitate nemo adiuvare potuit, ungulis equorum attritus et ipse morti datus est. Factum
est autem, cum rex per aliquot Papiae dies sedisset, idem nimia ira imbutus, nescio quo
ingenio venisset, omnia habens promiscua, divina videlicet et humana, in
tantum ut suorum equis ecclesias implere permitteret. In quo loco ira divina percussus,
et nurus sua, multis mortuis, fulmine defuncta est. Et idem tristis, omnibus elementis
perosus, nurum suam balsamo perunctam secum deferens Teutonicam tetendit; ubi paucos
moratus dies, gravi aegritudine detentus mortuus est.
26. Post multum vero non tempus cives suorum victoria potiti inimicorum, ut genus
agere solet humanum, hostibus hostes, amicis amici fidelissimi mala pro malis et bona
pro bonis reddentes, curiose effecti sunt. Quin etiam pacem cum hominibus habentes,
cum iam inimici undique deficerent, gladios in semetipsos ferentes, hostes sibimetipsis
effecti sunt. Enim huius causa belli duces, qui hanc urbem animi scientia, corporis virtute
regere ac tutare solebant, per quandam negligentiam amisso dominio, fuerunt quondam;
qui prout eorum dignitas atque nobilitas exigebat, per tempora in palatiis iuxta
ecclesiam sancti Protaxii morantes, quicquid honestum erat, civitati curiose procurabant,
|
|