ingratus et homini, te inducit loca visitare vilium et venalium mulierum.
Plurium efferencium audivi relatu quod quam tibi contuli pro studii
maturitate pecuniam, cuius amplior numerus sufficienciam protendebat
in tempus, tum gule, tum veneri fuisti proporcionaliter bipertitus.
Suntne ista documenta, quibus sufficienter inbutus michi et amicorum
cetui ferre promittebas leticiam ? Erubesce, miser, et verere, quia vice
gaudii proximis attulisti ruborem. Sed ecce tibi ampliantur habene,
relaxantur et frena, et ubique pateat ditus tibi liber.
5. Filii ad patrem conquestoria
Mirari me compulit et non parum turbari vestre paternitatis epistola,
pro eo quod tam sapientis animi experta sagacitas sic cito, sic
subito fidem adhibuit susurronum relatibus et sic de facili
verbis acquievit. Nam Deum invoco testem, cui nichil absconditur,
quod numquam meretricum loca petivi, nec umquam me contigit indebite
visitare tabernas, quin imo in ipsis necessitatibus rarissime dissolvebat
loculum parca manus. Itaque, cupiens quod certa vobis sit
de mea conversacione noticia, pro grandi gracia postulo ut vel personaliter
accedatis, vel mittatis aliquem vobis fidum, ut simul et semel
veritatem percipiat oculus et auditus.
6. Patris ad filium repacificativa
Post iniqua mendacia, que relata fuere de tua conversacione fallaciter,
accepimus a quibusdam, quorum verbis est constans exhibenda
credulitas, quam laudabiliter te geris in omnibus et sollerti cura studio
supersedes. Ex quo nobis tanto maior successit hilaritas, quanto
forcius ingrata relacio nostra precordia perturbarat. Corde itaque alacri
providere parati precipimus et monemus ut, semper in expensis
mensura servata, sic attento studio submittas, quod tibi subveniat in
singulis oportunitatibus cura patris.
7. Filii ad patrem, quia vult ire ad aliam scienciam
Prelargiente Superno sue michi misericordie graciam, sic pro
pabulo lacteo hactenus nutricis grammatice perpendi ab ubere, ibique
tam sufficienter perfecisse contigit, quod alcioris possum ammodo
studio invigilare sciencie, si sponte nato provenit paternalis assensus.
Quapropter, ut attencius supplico fiat nobis destinacio pro grammate,
super presenti negocio vestri cordis intencio michi certa.
8. Responsiva
Maxima fuit nostro cordi leticia, cum tue littere insinuacione percepi
in grammatice area granis recollectis fructiferis elapsum temporis
|
|