Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

238


vixit autem in etate, sicut in legenda habetur, annis .LXXVII.
fuit autem Felix magister sancti Syri. dum vero quadam vice
missam celebraret et Sirus sibi ministraret, vidit Syrus super caput
Felicis flammam ignis descendere. in qua etiam flamma
dexteram Dei vidit radiare. illa autem flamma erat Spiritus
sanctus, qui in specie ignis super Felicem descenderat, sicut
olim super Apostolos descendisse constat. dextera autem Dei
significabat virtutem et potentiam Dei, qui illam hostiam,
quam Felix sacrificabat, celesti benedictione consecrabat. circa
ista tempora vise fuerunt in celo accies ignee, que bellum
Longobardorum et sanguinem in Ytaliam fundendum representabant,
sicut dicit Gregorius in Omelia. Albuinus enim, qui
erat rex Longobardorum, regem quendam Gelibaldorum, cum
adhuc esset in Panonia, occiderat et de osse capitis sui cupam
sibi paraverat, quam argento et auro incluserat; filiam quoque
illius nomine Rosimundam, in uxorem acceperat. cum

Torna all'inizio