Andreas Strumensis: Passio Arialdi

128


nisi Christus? Si igitur Dominus hodie cognovit famulos ad tuendum,
dignum est ut famuli noscant Dominum ad venerandum. Nam si inimici
Dei et nostri hodiernam noscerent sollemnitatem, quod egerunt nullatenus
essent conati. Nos vero et Dei scire sollemnitatem venerando et eius audire
praecepta obsequendo oportet. Ait enim: Diligite inimicos vestros, benefacite
his qui oderunt vos.
Per ipsum ergo vos oro, ut nunc arma deponatis
mecumque ad beati Ambrosii sacrum corpus veniatis et ibi Deo grates debitas
pariter reddamus nostrosque aemulos diem hodiernum ducere letiferum
sinamus necnon pro ipsis Deum suppliciter exoremus. Nam a quibus
haec aguntur, alta celsituto adquiritur, quia de filiis hominum Dei filii, testante
Christo, efficiuntur >> . Haec enim illa multitudo dum audisset, alii videlicet
sapientiores, beatum Arialdum totum cruentum et seminecem
spectantes, pacem vitamque inimicorum poscere audientes, mirantes abstupescebant,
alii vero ferventiores spiritu his verbis nullo modo acquiescere
volebant. Verumtamen, licet diversi vellent diversa, cuncta tamen illico
sunt completa martyris verba.
21. Sequenti denique nocte iterum cum Widone congregata est pars
perversa dicens: << Non nos haec adversa omni modo deiciant. Popularis
enim turba cito mutatur et in diversas partes facile inclinatur. Certi quidem
sumus quod in urbe Arialdum extinguere nullo modo valemus. Tale
igitur aliud consilium nostra sagacitas reperiat, quod ipse nullatenus evadere
queat. Constituantur equidem per diversa urbis loca ex nobis viri
prudentes, pecunias a nobis sibi collatas habentes copiose, quas per populum
clam in noctibus tribuant, in diebus vero, omnibus omissis negotiis,
assidue conveniamus. Et hoc tam diu agamus, quousque, nimis multiplicati,
ipsum violenter ab urbe pellere valeamus. Quod cum fuerit factum, positis
undique insidiis, capiatur captusque illico necetur. Quae cuncta si non
impleverimus, pacem numquam habebimus. Quid multa? >> . Per dies enim
quindecim duo populorum conventicula sunt in urbe vehementia assidue

Torna all'inizio