Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

131


vel ad nimiam simplicitatem, tunc est vicium; quando vero tenet
medium, tunc est virtus. similiter temperantia sive abstinentia
habet duo extrema: unum est per modum excessus, scilicet gulositas,
aliud per modum defectus, scilicet attenuatio nimia.
quando igitur temperantia sive abstinentia declinat vel ad gulositatem
vel ad nimiam extenuationem, est vitium. quando vero
tenet medium, est virtus. similiter fortitudo habet duo extrema:
unum est per modum excessus, scilicet crudelitas, aliud est
per modum defectus, scilicet pusillanimitas. quando igitur fortitudo
declinat vel ad crudelitatem vel ad pusillanimitatem, tunc
est vitium. quando vero tenet medium, est virtus. quod rectores
debent esse Deum timentes. capitulum .II.
Oportet ut rector sive iudex Dei timorem observet ad hoc
ut recte et iuste iudicet. si enim timorem Dei non habuerit,
sepe ad iniustitiam declinabit. unde legitur in libro Paralipomenon
quod sanctus Iosaphat rex constituit iudices terre
per singula loca, precipiens eis et dicens: "Videte quid faciatis. non
enim hominis exercetis iudicium, sed Dei et quodcumque
iudicaveritis, in vos redundabit. sit timor Domini vobiscum
et cum diligentia cuncta facite. non est enim apud Dominum
nostrum iniquitas nec acceptio personarum nec cupido
munerum". ecce quam salubriter iste rex sanctus iudices suos
exortabatur. ut scilicet in omnibus iudicijs, que facerent, semper
Dei timorem haberent. timor enim Dei est quoddam vinculum,
quo ligantur iudices orbis terrarum ne effluant ad aliquod

Torna all'inizio