Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 163

libro V


sermonis geminum punctum cum virgula deorsum ducta fieri assentimus. (9) "Velle tamen cuique est nec voto vivitur uno".
12. (1) DE CLAUSULIS.
(2) Clausula est plurium distinctionum continuatio, perfectam sententiam comprehendens. (3) Abusive tamen, sicut una vocalis dicitur sillaba, sic una distinctio clausula nominatur, ut si dicam: 'Fides est virtutum omnium fundamentum'. (4) Quandoque tamen una clausula dependet ex alia, unde dicitur inperfecta, ut si dicam: 'Consueveras me pre omnibus honorare dum michi fortune felicitas respondebat. Nunc autem penitus me ignoras, quia prosperitas iam recessit'.
(5) Et notandum quod clausule nimis curte, licet aliquando expediant, raro tamen conveniunt dictatori, quia penuriam quandam in sententia indicant et sermone. (6) Longe vero sua prolixitate spiritum dictatoris fatigant et tedio quodam animos afficiunt auditorum. (7) In his ergo mediocritas est servanda, scilicet ut ex duobus vel tribus vel quattuor vel quinque membris clausula contexatur. (8) Si vero sex vel septem vel plura membra receperit, auditoris aures ledet et spiritum dictatoris. Huiusmodi tamen longitudines apud historiographos tollerantur.

Torna all'inizio