Guillelmus falconarius: [Liber Guillelmi falconarii]

Pag 152


eum in loco secreto iusta sero, et parum teneas eum ante
portam, et ita erit arditus. Et noli dare ei de ansere sed
de grue vel perdice vel de achirundis, de omnibus istis tribus;
da dieta quam facis de bumbice. Et de aceto noli dare
quottidie nisi habeat superbiam, quia si dederis, uret ei pulmonem
et epar. Et si est superbus, da ei in mense donec
humilietur. Hec sunt bona dicta.
20. De natura.
De omnibus naturis falchonum quas supradiximus si
quis magister dicit quod non capiunt, mendax est et falsus [et]
nescit quid dicit. Si quis vult ut capiant aves, faciat dietam
quam supradiximus, et bene capient et sunt boni et perfecti.
21. [De nobilitate.]
De nutrimento et nobilitate dictum est superius.

Torna all'inizio