: Formularium florentinum artis notariae

64


DE SUBSCRIPTIONE EXEMPLI LITTERARUM VISI ET
LECTI A SE NOTARIO EXEMPLATI.
Ego talis iudex et notarius, autenticum predictarum,
vel predicti rescripti, licterarum, plumbea bulla domini
pape, cum filo pendenti roboratum, vel cum sigillo
cereo, in quo erat talis figura, munitum, sine vitio et
rasura, vidi et legi, et quicquid continebatur in eis hic
fideliter et per ordinem transcripsi et exemplavi, ideoque
subscripsi I.
DE SUBSCRIPTIONE EXEMPLI LITTERARUM AB ALIO
NOTARIO EXEMPLATI.
Ego talis iudex et notarius autenticum predictarum
licterarum, bulla plumbea talis pape munitum, cum
filo pendenti, vel tali sigillo cereo, in quo erat talis figura,
roboratum, sine vitio et rasura, vidi et legi diligenter,
et omnia que scripta erant in eis, hic rite et
per ordinem exemplata esse, cognovi et reperi, ideoque
subscripsi I.
DE SUBSCRIPTIONE SCRIPTURE ADMISSE, REFACTE PARABOLA CONSULUM, CREDITORE IURANTE.
Ego talis iudex et notarius hec omnia rogatus scripsi
et publicavi. Nam legentibus cuntis sit notum quod
huius debiti iam aliam scripturam feci, et dicto creditori
reddidi, et nunc hanc iterum, parabola rectorum,
iudicum et notariorurn Florentinorum, refeci, et eidem
I. dedi, ipso iurante, ut in constituto artis continetur,
ideoque subscripsi I.
In Dei nomine amen. Millesimo .CCXLII. die tali et
cetera, indictione tali et cetera f(eliciter). Manifesti sumus
nos Guilielminus filius olim Rusticci de Leccio, et
Adaleita eius uxor, dicti viri mei consensu, atque legiptime
Bruni iudicis interrogatione precedente, cum
congruenti responsione sequenti, insimul et unusquisque
nostrum in solidum ad omnia et singula infrascripta

Torna all'inizio