filie sue in manu cuiusdam qui erat in domo sua, et ipsum
retinuit, donec mandaret rex super hoe. Et audiens hoc,
rex misit pro eo; qui cum veniret et ostenderet coronam
regi, cognouit rex illam, et mandauit rex ipsum flagellari
et duci per ciuitatem, deinde suspendi. Et factum est ita.
Et cum ducerent illum per ciuitatem, ibat plorans amare,
clamans et dicens: Si consilio ferarum attendissem de quo
mihi consuluerunt, non vtique hoc malum mihi euenisset.
Et audiens serpens vocem eius exiuit ad eum de cauerna,
et videns quod acciderat ei, doluit et obstupuit et meditatus
est argumenta pro sui liberatione. Et cito serpens ad domum
regis iuit et momordit filium eius. Misitque rex pro astrologis
et magis, vt sibi facerent incantationes et portarent
ad ipsum de tyriaca, et nihil ei profuit. Et in astris contemplati
sunt arte sua, donec puer incepit loqui; priuatus enim
erat sermone. Et ait filius regis: Scitote me sanari non
posse donec veniens heremita, qui sine culpa est ad mortem
condemnatus, et ducat manum suam per carnem meam.
Et audiens hoc, rex mandauit duci heremitam ad se; qui,
a rege interrogatus, exposuit ei omnia que fecerit feris et
aurifici, et verbum quo fere ipsum promouerant homini
non benefacere et quare venerat ad illam ciuitatem. Et
eleuatis oculis ad celum, orauit heremita ad Deum dicens:
Domine Deus, ego sum innocens de hoc negocio; sana,
obsecro, filium regis. Et puer sanatus est et recessit dolor
eius. Et videns hoc, rex honorauit heremitam, dans ei munera
et mittens ipsum in pace; et mandauit suspendi
aurificem.
Et hoc est de eo qui benefacit ingratis.
|
|