1. QUID SIT CONCLUSIO.
In qualibet facultate dicitur conclusio rationabilis a premissis illatio.
Vnde, si quis uelit subtiliter intueri et ueritatem tueri, satis potest in
eadem epistola conclusiones plurimas assignare. Huiusmodi autem subtilitas
a mei operis arcetur ingressu, ne, si preter dictatorum consuetudinem
loquar, diffidentia, que plerumque iuueniles auertit animos, mee
fauorem absorbeat discipline. Dico ergo quod specificatum est apud
dictatorem conclusionis uocabulum, ut dumtaxat dicatur conclusio epistole
pars extrema in qua ostendit quid sibi uel alii postulet, uel ad quid precedentia
induxerit qui epistolam destinauit.
2. QUARE CONCLUSIONEM NON HABEAT EPISTOLA.
Plerumque contingit quod conclusionem non habet epistola, quando
scilicet narratio non precedit, et tunc illa dictaminis species petitio nuncupatur,
hoc modo: Ille illi salutem. Rogo te ne in auras superbie tuam humilitatem
extollas, set maneas contentus a bonis hominum et humilitatis
terminos non transcendas.
Interdum ita narratio precedit quod conclusio non succedit, quando
factum persone uel statum rei amico aliquis uel inimico insinuat, hoc modo:
Gaufredus Martino salutem. Tibi, frater, mee cursum significo
sospitatis. Licet enim Bononie sim hospes, sum tamen sospes in omnibus,
ita quod mea incolumitas non indiget incremento.
Similiter in excusationibus potest sola narratio salutationem sequi, hoc
modo: Vestris, pater, precibus mea impossibilitas obuiat: non enim dilectioni
uestre illud possum transmittere quod in mea numquam extitit potestate.
3. CONCLUSIONIS SIGNA.
Signa conclusionis sunt: Ergo, ideo, igitur, unde, hinc, inde, quam
ob rem, quapropter, quocirca , et huiusmodi. Quandoque autem inconcinnitatum
uulgus usque adeo conclusionem et ceteras epistole partes occupat
et inuadit, ut coloribus rethoricis in epistola festiuare non liceat, infami
uiciorum concilio prohibente.
|
|