Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 79


presbiteri, Prosperi, Mileti, Rufini atque Gennadii, ex hystoria quoque Romana
ab Eutropio Pauloque diacono conpilata et ex tripartita Socratis, Sozomeni
et Theodoriti translata studio Cassiodori, rursus et ex panigericis aliis vel
autenticis vel apocrifis, velut ex racionabilibus campis, flosculos verborum decerpens,
partim et ex his que veridica relatione priorum, partim fidelioribus
testimoniis oculorum agnovi, cronicam, id est temporalem narracionem ab exordio
mundi de temporibus et personis et gestis earum, non omnibus, sed que nobis
et nunc ad exempli et cautele memoriam scripturarumque noticiam expedire
videntur, in unum corpus coaugmentare satago, decerpta in serti fasciculum redigendo.
Fateor, quod maiora meis viribus attempto, sed quia sunt admodum
necessaria, domini nostri peto suffragia salvatoris.
INCIPIT CRONICA DOMINI SICARDI CREMONENSIS EPISCOPI.
Incipit etas prima.
Adam nomina rebus imposuit; de cuius costa formata est Eva; de qua genuit Cahin, qui fuit
agricola, et Abel, qui fuit pastor ovium.......................................
De Sanson.
Post Abdon fecerunt filii Israel malum coram Domino, ideoque tradidit eos Dominus
in manus Philistinorum XL an[nis]..............................................
...............................................................................
[Socii quoque Enee de Troia exeuntes et in Italiam venientes edificaverunt Adres civitatem,
a qua dicitur sinus Adriaticus, et Aquilegiam et Concordiam et Antinopolim, Paduam,
Veronam a quadam nobili domina sic nominatam, Gardisanam, Odevercum, Altinam,
quod et Equilum nominatur, Auxolum, Tarvisium, Mantuam, Cremonam, Placentiam, Crisopoli,
Freynam, Mantuam, Veclo Vercelli et alias civitates et municipia multa, quorum
cives ab Enea dicti sunt Enetici]. Hisque temporibus fuerunt que de Ulixe leguntur,
quod Sillam fugerit, que solita erat hospites spoliare. Syrene fuerunt meretrices,
que decipiebant navigantes. Enee successit Ascanius filius eius, qui secundo vel tercio anno
Samsonis condidit Albam civitatem. Hic genuit Iulium, a quo orta est familia Iuliorum. Qui
quia necdum regimini propter etatem ydoneus erat, Silvium fratrem suum, quem summa educaverat
pietate, regni reliquit heredem. Regnavit autem Ascanius post patrem XXXVIII an[nis].
...............................................................................

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio