vero isto e seculo, tercius Otto in regno eligitur, qui in coniugium
quandam sumens grecam, filiam Constantinopolitani
imperatoris, quorum paranimphus extitit archiepiscopus Arnulfus,
mediolanensis. <Hic cum Grecis quodam tempore bellum
agens, in quo videlicet prelio captus, cum ab ipsis teneretur supra
equore marino>, suspectus est ab ipsis fore regem. Quam
suspitionem ipse cum suis, in quantum quibat, se regem abnegabat
sed suum fidelissimum et auricularem eius se fatebatur.
Dum autem ista et alia non nulla huiusmodi litigando prosequerentur,
insinuabant ut nisi auro argentove quantum sui corpus
aeque lance pensaretur redimeretur, non fore dimissurum. Missa
protinus relatione ad reginam, que ibi tunc proxima aderat et
insinuatum est illi omne rei eventum, que citissime plurimos
ęphebes misit iuvenes, feminili abitu indutos, cum mucronibus
sub tunicis absconsis, qui videbantur ceu turbam puellarum, ferentes
XII scrinia, uti plena ex auro, in quibus erant tria plena ex
auro et argento; omnia vero alia plena erant lapidibus, firmiter
clavibus obseratis. Cumque ad litus pervenissent maris, aperta
sunt ista tria scrinia in quibus erat aurum, et proferentes sermocinabantur.
[Hic cum Grecis quodam tempore bellum agens, in
quo captus videlicet prelio cum ab ipsis teneretur supra equore
marino]. Tunc unus ex suis militibus ei dure collocutus est, reminiscens
illi priorum bellorum victorias. Subito excutit se cum
|
|