Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 392


animae: sic duplex nobilitas habet esse, una quae fundatur
in excessu magnorum bonorum secundum opinionem,
alia vero quae fundantur in magnis bonis secundum
existentiam et veritatem. Homines enim vulgares et
communiter populus non percipiunt nisi sensibilia bona
et exteriora: huiusmodi sunt honorabilitas generis, divitiae,
et civilis potentia. Qui ergo processit ex genere honorabili,
vel ex divitibus, vel ex potentibus, et hoc ex antiquo,
ita quod non sit memoria in populo progeniores
suos fuisse pauperes. dicitur habere nobilitates generis,
et per consequens est nobilis secundum reputationem populi
et secundum opinionem. Vera tamen nobilitas est
secundum excessum virtutem et bonitatem morum. Tamen
quia nunquam fama totaliter perditur, et quod communiter
dicitur, impossibile est esse falsum secundum totum,
ut videtur velle Philosophus 7. Ethicorum, huiusmodi
vulgaris opinio alicui probabilitati innititur. Videmus
enim ut plurimum quod nobiles genere sunt nobiliorum
enim ut plurimum quod nobiles genere sunt nobiliorum
morum quam alii: nam sicut ex homine nascitur
homo, et ex bestiis bestia: sic ut plurimum ex bonis nascitur
bonus, et ex prudentibus prudens, nobiles ergo homines,
quia cum pluribus conversantur, quiasi experti ut plurimum
sunt prudentiores aliis: et quia multi oculi in ipsos
respiciunt, communiter plus verecundantur, et dedignatur
operari turpia, quam alii. Quia ergo nobiles homines secundum
genus sunt in statu, in quo probabile est eos esse prudentiores
aliis, et secundum quem decet eos esse meliores aliis; si
probabile est ex bonis bonos, et ex prudentibus prudentes
oriri; qui sunt ex nobilibus natalibus orti dicuntur esse nobiles
secundum opinionem, quia opinio probabilitati innititur,
et tales (ut patet per praehabita) probabile est esse prudentes,
et bonos. Huic autem probabilitati aliquando subest
falsitas, quia (ut dicitur in Politicis) natura vult qui
de hoc facere multotiens, tamen non potest, sed deficit.
Quidam enim nobiles genere degenerant a naturae nobilitate,

Torna all'inizio