Ad quintum dicendum, quod filia in his quae ad perfectionem pertinent, quae
ipsa magis in se diligit, plus similatur patri quam matri; sed in his quae pertinent
ad defectus plus similatur matri quam patri, et hoc non est dilectionis
ratio; et ideo etiam homo plus diligit naturaliter fratres quam sorores, inquantum
perfectius imitantur patrem quam sorores.
Ad sextum dicendum, quod quamvis fratres sint propinquiores patri, tamen filii
sunt propinquiores nobis. Nos autem debemus nosipsos magis diligere quam
patres; et ideo magis filios quam fratres diligimus.
ARTICULUS 8
Utrum gradus caritatis convenienter distinguantur
Ad octavum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter distinguantur isti gradus caritatis. Quia perfectio
caritatis consistit in hoc quod Deus ex toto corde diligatur. Sed hoc non est
possibile in via, ut supra dictum est, distinct. 27, quaest. 3, art. 2. Ergo caritas
in via non potest esse perfecta.
2. Praeterea, illud quod est semper in augeri, non potest esse perfectum. Sed
caritas, quamdiu in hac vita sumus, semper potest augeri, ut in 1 lib., dist. 17,
quaest. 1, art. 1, corp., dictum est. Ergo non potest esse perfecta.
3. Praeterea, in quolibet motu possunt accipi infinita media inter primum et
ultimum. Sed caritas incipiens est quasi principium motus; terminus autem perfectio
caritatis est. Ergo possunt infiniti gradus assignari.
4. Praeterea, quando incipit, etiam est proficiens. Ergo non debet distingui proficiens
ab incipiente.
SED CONTRA, vita spiritualis similatur vitae naturali. Sed in profectu naturalis
vitae assignantur determinati gradus aetatum. Ergo et in caritate, secundum
quam est spiritualis vita animae, debent determinati gradus assignari.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod omnes teneantur ad caritatem perfectam. Quia stare
in via Dei, ut dicit Bernardus, retrocedere
est. Sed omnis qui procedit in via Dei, ad perfectionem tendit. Ergo omnes
tenentur ad perfectionem caritatis tendere.
2. Praeterea, quilibet tenetur magis diligere proximum quam corpus proprium.
Sed ponere vitam corporalem pro fratribus est perfectae caritatis. Ergo quilibet
tenetur ad perfectam caritatem.
|
|