Ab Ughellio privilegium exsprisimus. 
“  Alexander Episcopus servus servorum  
Dei. Dilectis filiis Leonati Abbati  
Monasterii Sancti Clementis de Insula Piscariae,  
quae Casa aurea vocatur, ejusque fraribus  
tam praesentibus quam futuris regulari  
vita professis in perpetuum. Religiosis  
votis annuere, et eam operis exhibitioni  
complere officium nos invitat suscepti regiminis,  
et ordo videtur exigere rationis.  
Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris  
justis postulationibus clementer annuimus,  
et praefatum Monasterium, ubi corpus Beati  
Clementis Papae, et Martyris requiescit, et  
in quod divino estis mancipati obsequio ad  
exemplar Praedecessorum nostrorum Romanorum  
Pontificum felicis memoria Leonis, Calisti  
et Adriani sub Beati Petri, et nostra professione  
suscipimus praesentis scripti  
privilegio communimus. In primis siquidem  
¬ut ordo Monasticus, qui secundum  
Dominum, et Beati Benedicti Regulam in eo¬dem  
Monasterio institutus esse dignoscitur,  
perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter  
observetur. Praeterea possessiones quascunque,  
quaecumque bona idem Monasterium  
in praesentiarum iuste, et canonice possidet,  
aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate  
Regum vel Principum, oblatione  
fidelium, seu aliis iustis modis, praestante  
Domino poterit adipisci, firma vobis,  
vestrisque successoribus et illibata permaneant,  
in quibus haec propriis duximus exprimendis  
vocabulis, in Comitatu Pinnensi  
Castellum Insulae cum tota ipsa insula. Castillionem,  
Ubicolam, Pesculjam, Roccham  
de Sutri, Corvariam, Petraminiquam,  
Betorites, Mandesorum, Casale Planum,  
Coledunum cum pertinentus suis, Castrum  
quod vocatur Casale Sancti Desiderii: in Civitate  
Sancti Angeli, Castellum Sancti Mori cum portu,  
et suis pertinentiis: in Comitatu Theatino  
Castrum Bolonianum cum pertinentiis  
suis: in Comitatu Aprutino Castrum Guardiae,  
Castellum vetulum, Monaciscum cum  
pertinentiis suis: in Comitatu Valvensi Casale  
quod dicitur Sanctae Trinitatis cum pertinentiis  
suis. In Marchia Castrum Lori cum 	 
pertinentiis suis, Ecclesiam Sanctae Mariae  
in Plesiano, Ecclesjam Sanctae Mariae ad Fasinariam,  
Ecclesiam Sancti Quirici de monte Silvano  
cum pertinentiis suis. In supradicto  
Comitatu Theatino Ecclesiam Sanctae Mariae  
de Pesilo, Ecclesiam Sancti Angeli de Casule. Ecclesiam  
Sancti Cesidii, Monasterium Sanctae Trinitatis  
de Lapidaria cum pertinentiis suis. In  
Caramanico Ecclesjam Sanctae Crucis, et Sancti Nicolai  
cum pertinentiis suis, Ecclesiam Sancti  
Martini ad Grictam, Ecclesjam Sancti Joannis  
Iscamari, Ecclesiam Sancti Silvestri apud  
Manuplellum cum pertinentiis suis; Cellam  
Sancti Clementis in Lisina cum pertinentiis suis.  
Monasterium Sancti Mauri de Emiterno cum pertinentiis  
suis, Montem de Ursa Monte de  
Tarini, Montem Soti cum rupibus, et sylvis  
eorum. Concedimus etiam vobis, vestrisque  
successoribus decimationem terrarum  
Ecclesiae vestrae, et partem oblationum  
quae pro mortuis offeruntur. Interdicimus  
insuper, ut nullus Episcopus ibi Synodum  
celebret.  Chrisma, Oleum Sanctum, consecrationes 
  |  
  |