Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod illa opinio est facilior ad sustinendum
quae ponit, quod corpus Christi in ascensione movebatur tempore perceptibili,
sua quidem voluntate; sed poterat moveri tempore imperceptibili, non
autem in instanti: quia oportebat quod corpus Christi in ascensione transiret
per media, cum per suam substantiam determinaretur ad locum, et impossibile
est quod sit in diversis locis simul; et ita oportebat quod in mediis locis esset in
diversis instantibus, et sic oportebat motum illum esse successivum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod similitudo attenditur quantum ad perceptibilitatem,
et non quantum ad genus motus: quia motus radii non est motus alterationis,
ut dicitur in lib. de Sensu et Sensato; unde potest esse subitus: motus
autem glorificatorum corporum est motus localis; et ideo oportet quod sit
successivus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis corpus sit subiectum spiritui, tamen
esse non potest ut corpus ad naturam spiritus convertatur.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de virtute movente ex necessitate
naturae, non autem de virtute movente per voluntatem, quae movet secundum
exigentiam mobilis.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ea quae circa Christum acta sunt,
dispensative facta sunt propter aliquam utilitatem; et ideo ad ostendendum
veritatem suae resurrectionis oportuit quod non statim post resurrectionem
ascenderet, sed diu cum Apostolis conversaretur, ut ex magna familiaritate
omnis dubitatio tolleretur: quia si tantum apparuisset semel, potuisset videri
esse aliqua illusio; et ideo pluries in illis quadraginta diebus illis apparuit. Fuit
etiam dilata ascensio ad consolationem Apostolorum, qui de morte contristati
fuerunt; et ideo dicit Glossa Act. 1, quod sicut quadraginta horae fuerunt mortis
Christi, ita quadraginta diebus cum eis conversatus est post resurrectionem,
quia consolatio divina excedit tristitiam humanam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod aliorum sanctorum non oportebit resurrectionem
probare, quia omnibus manifesta erit: et ideo non oportet quod differatur.
Ad secundum dicendum, quod maior poterat esse dubitatio de resurrectione
quam de morte; et ideo oportuit quod longiori tempore confirmaretur.
Ad tertium dicendum, quod interim animae sanctorum erant cum Christo, ut de
eius corporali praesentia gauderent; vel erant in paradiso terrestri, quamvis
locus ille non sit proprie locus spirituum; sed erant ibi dispensative ad tempus.
|
|