Cedit enim medo tunc potatus bene credo,
Ni tibi languores sint, aptos sume liquores,
Nec nimium cogita, communia fercula vita
Balnea sunt grata, sed potio sit moderata:
Escas per Ianum calidas est sumere vanum.
§ II. Februarius. - Nascitur occulta febris Februo tibi multa,
Potibus et escis si caute vivere velis,
Tunc cave frigora, de pollice sume cruorem.
Si comedis betam, nec non anserem vel anetum,
Potio sumatur, in pollice tum minuatur
§ III. Martius. - Martius humores pandit, generatque dolores.
Venas non pandes, radices sedulo mandes.
Sume cibum modice coctum si placet iure
Balnea, sint assa nec dulcia sint tibi cassa,
Vena nec ab dena nec potio sit tribuenda.
Hic assaturi cibi sint et balnea curae.
§ IV. Aprilis. - Se probat in vere Aprilis vires in habere;
Cuncta renascuntur, pori terrae aperiuntur,
In quo calefit sanguis recensque crescit,
Ergo solvatur venter cruorque minuatur.
Venter solvendus, cruor pedis est minuendus.
§ V. Maius. - Maio secure laxare sit tibi curae;
Scindatur vena sic balnea dantur amaena:
Cum validis rebus sint balnea, vel cum speciebus.
Absynthii lotio edes cocta lacte caprino.
§ VI. Iunius. - In Iunio gentes perturbat medo bibentes,
Atque novellarum fuge potum cerevisiarum:
Ne noceat cholera valet ita refectio vere;
Lactucae frondes ede, jejunus bibe fontes.
§ VII. Iulius - Qui vult solamen Iulio praebet hoc medicamen.
Venam non scindat, nec ventrem potio laedat,
Somnia compescat et balnea cuncta pavescat,
Ac veneris vota, sit salvia anethum nota.
|
55
60
65
70
75
80
85
|