V. De voluntate et mente comitis.
Comiti vero longe alia mens erat aliudque volvebat in animo;
iam enim plurimos Barensium qui tunc Panormi morabantur
ipse sibi iurare fecerat, erantque cum eo Symon Sangrensis et Rogerius
filius Richardi pluresque nobiles et factiosi milites per quelibet
eum pericula secuturi, quibus indignum, turpe miserumque
videbatur ut cuius pater oleum Bari vendere consueverat; sic enim
dicebatur; eum regnare permicterent. Sed neque displicebat eis
regem interfici ob tyrannidem quam in viros nobiles exercebat.
Erat autem hoc eorum consilium ut quum mature regem admiratus
occidisset, ipsi statim in eum tanquam interfecti regis ultores
irruerent, ne sua diutius proditione gauderet regisque filium
maiorem natu patri sustituerent heredem. Ita comes adversus dolos
Maionis fraudulenter agere instituerat, plurimum interim ipsi blandiri,
rogare ne rem tantam negligendo differret, paratos semper
habere secum milites, prestolari de die in diem ut admiratus quod
proposuerat adimpleret. Ubi segnius eum videt rem gerere tepidumque
languere propositum, fidem suam illi suspectam esse sibique
parum credi certis colligit argumentis. Post habito igitur
de morte regis consilio, Maioni parat insidias et vel in presentia
regis, si quidem aliter non possit, eum sibi destinat occidendum.
Quod quadam die non secus ac providerat accidisset, nisi quod
iam in palatium percussoribus introductis, subito nunciatum est
in curia, de partibus Apulie galeas advenisse. Ea re tunc ab incepto
milites absterrente, Maio fortune beneficio liberatus evasit;
comes autem, videns id quod actum erat celari non posse; nam
et multi milites cum armis viderant introductos; pro tempore consilium
capit et cum admirato secretum habens colloquium, narrat
ei ex ordine quid sibi acciderit et qualiter sit spe frustratus. Nam
"hodie", inquit, "ad curiam optime venimus preparati, ultimumque
|
1
5
10
15
20
25
30
|