Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 206


multum dolens ac trepidans. Ab imperatore namque et eius
curia propter suam probitatem ac Dei dilectionem valde erat
dilectus. Quia et ipse quasi monachus regularis semper vivere
disponebat, decimas et primicias omnium rerum, quas Deus
sibi dabat, ipsi Deo retribuebat. Qui etiam cum in exercitu
imperatoris fuerat, de rebus alienis vi alicui raptis se sciente
comedere vel expendere nolebat nec scutiferis suis aliquid vi
rapere vel auferre alicui pro posse permittebat, imo, ne ipsi
hoc perpetrarent, eos quotidie monebat atque pro posse
castigabat, cum alii fere omnes, qui in ipso exercitu fuerant,
tam [episcopi] quam comites et marchiones et alii clerici
atque laici magis ex rebus aliis raptis et vi ablatis quam
ex suis propriis quotidie vivebant. Igitur iam dictus Acerbus
iussu imperatoris in Roma ultra Tiberim pergens per plures
dies innumerabiles fidelitates imperatori factas suscepit.
Interea dum hec Rome agitabantur, ecce quedam maxima
et mirabilis atque mortalis pestilentia super imperatorem
eiusque totum exercitum divino miraculo accidit, videlicet quod
in sequenti die proxima Mercurii, cum in mane maxima celi
serenitas foret, statim quasi in ictu oculi mirabiliter pluere
cepit; deinde post aquam serenitas magna atque pernimium
clara facta est. Statimque infirmitas super imperatoris exercitum
talis excrevit, quod equites et pedites atque scutiferi
ita corruebant atque moriebantur, quod vix per totam diem
sepeliri poterant, quia, cum in mane sani ac salvi per viam

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio