personarum: flagito etiam et vos mihi fore
propitios et exhibitores favoris, quorum volo ut in
opere sit laus et gloria, et non mihi, et quibus sum
ego minimus, nec dignus vocari socius, sed singulorum
servitor, quibus et subesse volo, et subijci,
et placere, cum eorum cujuslibet non sufficiam
calciamentorum solvere cingulum, aut vestimentorum
fimbriam contrectare. Parcite adhuc,
quaeso defectibus, et tales mei operis estote, precor,
interpretes, ut sub vestri promotione consilii
non pereat vel negligatur res perquisita laboribus,
sed perenni memoria observetur.
CAPUT PRIMUM
De Manfredi ortu, nec non de eius virtutibus.
Olim de semine Frederici lombardi quadam
parturiente Manfredum, prona hominum ad credendum
quaeque relata tenet opinio, quod formae
geminae mulierum super Tusciam in aëre nubigero
comparuerunt humanis obtutibus, pendentes
ut nebula super terram, quarum nomina vox
magni tonitrui quasi rauca concavitate crepitantis
verisimiliter confundebat. Sed non vane hominum
conjiciunt intellectus alteram, secundum
quod discerni potuit, vocari posse Gebelliam, alteram
vero Guelfam. Eae, ut aiunt, junctis brachiis
invicem colluctantes, alterna corpora mutuo
perurgebant; et, dum, ab aurorae rutilo, usquequo
sol tenuit in medio axe iter, durante duello, manuali
pugna concertant, nunc illa desubius ignominiose
depellitur, nunc eadem rediviva compulsu
alteram premens pedibus, victoriosa eminet et
laeta triumphat. Modo illa videtur resupino corpore
ruere, modo haec eadem, facie accensa resultans,
caput gaudet secundae conterere frequentium
inculcatione pugnorum. Sicque variatur
ultriusque victoria, et mutuus denuo nutat ascensus;
neutra diu subest alteri conculcata, et, altera
alteri praelata vicissim, in eminentiori stat
modicum. Evanescunt alternatim metus et gloria
victricis et victae, ac alterius ascensus et casus
habet subsistentiam momentalem. Et adeo videntur
victoriae vices aequae, quod qui vidit colluctationes,
hujus impulsus et repulsus alternos
pari potuit dinumeratione metiri. Sed, licet praedictus
Manfredus, tanquam ex damnato coitu derivatus,
defectum natalium patiatur, nobilis tamen
naturae, decus utriusque parentis, qua ortus
eius esse meruerat generosus, maculam fere
defectus hujus expiabat; ac decor tantus erat infantis,
quod non ex ancilla secundum carnem,
sed per repromissionem allegorice natus videbatur
ex libera: crescensque forma praestabili, et
|
|