Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 748


EXPOSITIO TEXTUS
«Istas poenas pauci vident». Rationem huius reddit Philosophus in 9 Ethic.;
quia natura intellectualis, quae suis bonis per huiusmodi destituitur, occulta
est; sed natura exterior magis apparet: unde magis est creditum a sensibilibus
hominibus se esse hoc quod sunt propter naturam sensibilem, quam per naturam
intellectualem: et hoc ideo quia quod nocet eis secundum intellectualem
naturam, non reputant poenam, sed solum quae nocent secundum naturam
exteriorem eis notam; quamvis e contrario sit secundum rei veritatem.
«Enumerat multa quae peccata sunt, et poena peccati». Intelligendum est de his
quae sunt in genere culpae; alias falsum esset: quia quaedam sunt tantummodo
poenae, et nullo modo culpae.
«Ponit Deus offendiculum», dum scilicet impedimenta peccati non subtrahit.
«Non tamen potest dici poena peccati», scilicet alterius: quia illa poena quae
sequitur, eiusdem peccati poena est quod eam effecit.
«Nec tamen inquantum peccata sunt», a Deo sunt. Quia peccata sunt aliquid,
inquantum a voluntate procedunt; sed poena peccata fiunt, secundum quod
invenitur in eis aliquid voluntati repugnans, ut dictum est.
«Vel de homine secundum statum liberi arbitrii». Ista solutio non videtur conveniens:
quia praecepta legis homini post peccatum data sunt, de quibus
Hieronymus locutus est.

Torna all'inizio