Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 98


populorum mundi alii sunt qui possiderunt leges et linguas a
suis primis parentibus, alii vero obseruant eas ad meritum
huius seculi et delectationem et vanam gloriam ipsius. Omnes
autem tenent illos esse in veritate et equitate. Et forsitan qui
confitetur vni illorum, negat primum fundamentum, et est
errans et stultus. Et qui aduersus eos est, stabit in secreto Dei
et sanctorum suorum, et alter reprehendit fidem et legem alterius
et arguit contra illam. Visum est itaque mihi inquirere
super sapientibus linguarum ac gentium ac eorum dictorum
vt viderem quid ipsi dicunt et quomodo respondeant; per
hec forte potero verum a falso distinguere, et eligam illud et
in ipso permanebo cum cordis simplicitate et operis bonitate.
Non enim expedit me credere quod ignoro, nec adhuc quod
non intelligo adherere. Et vacans circa illud, interrogaui et
quesiui et non reperi apud illos, nisi mihi laudantem legem
suam et legem vituperantem alterius. Et ex hoc intellexi quoniam
omnes iuxta appetitum respondebant et cum eo agunt,
non autem secundum iusticiam et equitatem, nisi mereretur
quisquam illorum ex hoc opere, et apud illos non inueni aliquid
quod mihi iusticiam ostenderet, vt cognoscerent eam
viri intelligentes et placeret eis. Et videns hoc nolui sequi alterum
ipsorum, sciens quod, si cre[di]derim alicui eorum de eo
quod ignoro, ero sicut ille credulus deceptus de quo dicitur:
Quoniam cum iret latro quidam ad furandum de nocte
in domo cuiusdam diuitis cum quibusdam sociorum suorum,
asce[n]derunt pariter ad tectum domus, vt intrarent in domum
illam. Et excitatus paterfamilias ad strepitum illorum
obtinuit, sciens non ascendisse illa hora nisi malignos
homines. Et excitans vxorem suam silenter ait ei: Estimo
quoniam latrones sunt in tecto nostre domus. Nunc autem volo
vt a me queras alta voce vt ipsi possint audire, dicens: Numquid
mihi narrabis quomodo et vnde tot magnas diuitias congregasti?

Torna all'inizio