Dancus rex: [Liber de natura falconum]

Pag 48


Dancus rex.
Prologo di CNPTVXY.
De infirmitatibus et medicinis secundum Danchum regem.
Danchus rex stabat in suo pallatio. Ante eum stabant
discipuli sui, et tenebant placitum de falchonibus suis et
cogitabant quomodo possent ipsos sanos habere, falchones vel
astures suos vel speriverios, et qualiter possent eos facere
arditos et tenere in suo ardimento. Ipse fuit bonus divinus;
novit hiis necessaria providere.
Et audivit dici rex Gallacianus et venit ad eum causa
videndi et audiendi utrum verum esset quod dicebant ad
Antram civitatem suam, et hospitatus est in capite civitatis
et nontiavit se volentem adiscere de falchone. Et quando
[Danchus] audivit, risit de eo et multum placuit, et mandavit ut
ad se veniret et duxit eum in camera[m] sua[m]. Camera
erat bona, plena odoribus multis, et celum camere erat depictum,
ibique erant facta mirabilia que sicut stelle celi non
poterant numerari, et parietes et fundamentum mirabiliter
erant ornati, et lectus eburneus, funiculi erant de bestia
silvestri que vocatur uncia, et cohopertus erat una cultra
de palio quod dicitur scoramentum et faciunt ex unda maris,
et desuper jacebat rex Danchus. Ductus rex Gallatianus
in cameram suam, cum vidit eum sedere in lecto, camera[m]

Torna all'inizio