ARTICULUS 4
Utrum Adam potuerit vitare peccatum
per liberum arbitrium in primo statu
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Adam in primo statu per liberum arbitrium non poterat peccatum
vitare. Quia, sicut dicit Augustinus in lib. De vera innocentia, natura
humana etsi in illa integritate in qua condita est, permaneret, nullo tamen
modo seipsam sine Creatore adiuvante servaret. Sed sua conservatio erat ut
sine peccato maneret. Ergo videtur quod per liberum arbitrium peccatum vitare
non poterat.
2. Praeterea, liberum arbitrium, ut in littera dicitur, est quo malum eligitur gratia
desistente. Sed Adam in primo statu gratiam non habuit; alias proficere
potuisset ad meritum vitae. Ergo videtur quod oportebat illum malum eligere.
3. Praeterea, vincenti debetur corona. Sed resistere tentationi, est tentationem
vincere. Si ergo per liberum arbitrium potuisset tentationi resistere, videtur
quod per liberum arbitrium coronam mereri potuisset; quod falsum est, et in littera
negatur.
4. Praeterea, vitare peccatum est quoddam laudabile. Sed opus laudabile proficit
ad meritum vitae, quia opus laudabile est actus virtutis. Si ergo peccatum
vitare potuit per se, etiam potuit ad meritum vitae proficere; quod in littera
negatur.
SED CONTRA, nulli imputandum est, si facit illud quod vitare non potest. Sed
homini imputatum est ad poenam, quod peccato non restitit. Ergo peccatum
vitare potuit.
Praeterea, in rebus naturalibus simul datur rei generatae forma specifica, et
virtus sese conservandi in esse specifico. Sed opera Dei sunt perfectiora quam
opera naturae. Cum ergo homini rectitudinem voluntatis dederit, videtur quod
dedit ei potentiam conservandi se in illa rectitudine. Sed hoc non potuit nisi
peccatum vitando. Ergo videtur quod per liberum arbitrium peccatum vitare
potuit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod hoc quod aliquis non possit vitare peccatum, potest
intelligi dupliciter. Uno modo ita quod ad peccatum per violentiam impellatur:
et hoc omnino libertati arbitrii repugnat, quae coactionem non patitur. Alio
modo quia liberum arbitrium ad malum inclinatur vel per habitum aliquem, vel
per passionem, cui liberum arbitrium succumbit. Neutro autem modo potest
|
|