in 50. libris duximus condemnandos, solvendis
hinc ad diem 10. Martii receptori pecuniae,
nobis ab Imperiali Celsitudine deputato,
sub poena dupli, moderata poena 100. talentorum
indicta et imposita per vos, de condemnandis
homicidis, propter modicam quantitatem
hominum et eorum etiam paupertatem.
Cap. CIX.
Capitaneo, ut assignet proventus duorum Castrorum
quibusdam, qui propter fidem sunt exules.
Cum pro gratis et acceptis servitiis, quae
Rainerus, et Andreas Petri de Perusio,
fideles nostri, Majestati nostrae exhibuerunt
hactenus, et exhibent incessanter: ac propter
expertam et indubitatam fidem eorum,
quam constantem semper erga nos et servitia
nostra invariabilem servaverunt: velimus eos
Magnificentiae nostrae beneficiis foecundare:
fidelitati tuae praecipimus, quatenus proventus
omnis Montellae et Montis sanctae Mariae, jurisdictionis
tuae, eisdem fidelibus nostris statuas
de caetero exhiberi: et idem Castrum
Mantellae in Castellaniam habendum, et tenendum
usque ad triennium, concedas eisdem.
Ita tamen, quod triennio ipso completo, Castrum
ipsum ad manus Curiae nostrae infallibiliter
revertatur.
Cap. CX.
Potestati, quod is qui bona sua inter creditores distribuit,
ad solvendum decimam Curiae non cogatur.
Albertini Joannis de N. fidelis Imperii,
nobis oblata petitio continebat, quod
|
|