Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 104

Ep. 43


G. episcopus seruus seruorum Dei P. abbati Ficeclensi et R.
praeposito Campomaldi salutem et apostolicam benedictionem.
Petiuit religio uestra quatinus Vgicionem Bulgarelli filium de
reatu suo non resipiscentem neque culpam suam confitentem sic
absoluamus. Vos autem satis nouistis quia carum ipsum habere
usque ad hoc graue facinus suum soliti fuimus, et certe ultra
caeteros sui ordinis principes Tusciae antehac eum dileximus, eo
quod ipse more patris sui bonos defendere et religionem in
potestate sua plantare prae caeteris studuit. Vnde si quomodo
rationabiliter postulationi uestrae possemus annuere, profecto
tum propter praedictam bonitatem suam et preces uxoris suae,
tum propter petitiones uestras eum libenter absolueremus. Verum

Torna all'inizio