Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 812


Solutio
Respondeo dicendum, quod circa unitatem et diversitatem animae rationalis
sunt plures philosophorum opiniones, praetermissis illis qui ponunt intellectum
esse unum in tota natura intellectuali, vel qui ponunt intellectum esse idem
quod divina essentia. Ad quarum intellectum oportet intelligere, quod distinguitur
secundum philosophos tripliciter intellectus: scilicet intellectus possibilis,
intellectus agens, et intellectus in habitu: et dicitur intellectus possibilis qui est in
potentia ad recipiendum omnes formas intellectas, sicut oculus est in potentia
ad recipiendum omnes colores; intellectus autem agens dicitur qui facit
intelligibilia in potentia esse in actu, sicut lumen quod facit colores in potentia
visibiles, esse actu visibiles: intellectus autem in habitu vel formalis ab eis dicitur
quando intellectus possibilis iam perfectus est specie intelligibili, ut operari
possit: nulla enim potentia passiva habet operationem nisi per speciem obiecti
sui perfecta fuerit, sicut visus non videt antequam recipiat speciem coloris.
His ergo visis, sciendum est, quod in hoc fere omnes philosophi concordant
post Aristotelem, quod intellectus agens et possibilis
differunt secundum substantiam; et quod intellectus agens sit substantia quaedam
separata, et postrema in substantiis separatis, et ita se habet ad intellectum
possibilem quo intelligimus, sicut intelligentiae superiores ad animas
orbium. Sed hoc secundum fidem non potest sustineri. Si enim, ut Anselmus
probat, reparationem hominis per Angelum Deus fieri
noluit, ne paritas hominis et Angeli in gloria tolleretur, dum Angelus homini fieret
causa salutis; similiter si poneretur anima nostra secundum naturalem operationem
dependere ab aliqua intelligentia vel Angelo, non posset rationabiliter
sustineri, quod anima Angelis par sit in gloria futura, quia ultima perfectio
uniuscuiusque substantiae est in complemento suae operationis: et ideo uniri
cum intelligentia agente ponunt praedicti philosophi ultimam felicitatem hominis.
Et ideo quidam catholici doctores corrigentes hanc opinionem, et partim
sequentes, satis probabiliter posuerunt, ipsum Deum esse intellectum agentem;
quia per applicationem ad ipsum, anima nostra beata est; et hoc confirmant
per hoc quod dicitur Ioan. 1, 9: «Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum».
De intellectu autem possibili similiter fuit magna diversitas inter philosophos
sequentes Aristotelem. Quidam enim dixerunt, intellectum possibilem esse
diversum in diversis; quidam vero esse unum in omnibus. Eorum autem qui
posuerunt eum diversum esse in diversis, sunt tres opiniones. Quidam enim
dicunt, intellectum possibilem nihil aliud esse quam praeparationem quae est in
natura humana ad recipiendam impressionem intellectus agentis; et hanc esse

Torna all'inizio