Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 49


pullulassent, ut iam simul habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem
catervam partes dividentes, quae ex illis pars patriam relinquere novasque deberet
sedes exquirere, sorte perquirunt.
3. Igitur ea pars, cui sors dederat genitale solum excedere exteraque arva
sectari, ordinatis super se duobus ducibus, Ibor scilicet et Aionem, qui et germani
erant et iuvenili aetate floridi et ceteris praestantiores, ad exquirendas quas possint
incolere terras sedesque statuere, valedicentes suis simul et patriae, iter arripiunt. Horum
erat ducum mater nomine Gambara, mulier quantum inter suos et ingenio acris et
consiliis provida; de cuius in rebus dubiis prudentia non minimum confidebant.
4. Haud ab re esse arbitror, paulisper narrandi ordinem postponere, et quia
adhuc stilus in Germania vertitur, miraculum, quod illic apud omnes celebre habetur,
seu et quaedam alia, breviter intimare. In extremis circium versus Germaniae finibus,
in ipso Oceani littore, antrum sub eminenti rupe conspicitur, ubi septem viri, incertum
ex quo tempore, longo sopiti sopore quiescunt, ita inlaesis non solum corporibus, sed etiam
vestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine ulla per tot annorum curricula corruptione
perdurant, apud indociles easdem et barbaras nationes veneratione habeantur. Hi denique,
quantum ad habitum spectat, Romani esse cernuntur. E quibus dum unum quidam
cupiditate stimulatus vellet exuere, mox eius, ut dicitur, brachia aruerunt, poenaque
sua ceteros perterruit, ne quis eos ulterius contingere auderet. Videres, ad quod eos
profectum per tot tempora providentia divina conservet. Fortasse horum quandoque,
quia non aliter nisi Christiani esse putantur, gentes illae praedicatione salvandae sunt.
5. Huic loco Scritobini - sic enim gens illa nominatur - vicini sunt. Qui
etiam aestatis tempore nivibus non carent, nec aliud, utpote feris ipsis ratione non
dispares, quam crudis agrestium animantium carnibus vescuntur; de quorum etiam
hirtis pellibus sibi indumenta pereptant (coaptant). Hi a saliendo iuxta linguam barbaram

Torna all'inizio