sed in me nulla cuiusvis impediet auctoritas quin,
quod michi simile vero videatur, et loquar et sentiam».
47 «Ut lubet» inquit Laurentius «morem tuum omnibus adversandi,
sicut cepisti, per me observes licebit: non impediam quominus
tibi obsequaris, ne veteri tuo instituto repugnes. Sed ut ad
Aristotelem redeamus, is in quinto Politicorum libro scribit nobilitatem
esse virtutem et antiquas divitias, et alio in loco nobiles
videri dixit quibus existerent virtutes et divitie progenitorum.
Vides igitur quam sapienter, quam graviter tibi Aristoteles nobilitatem
designarit, non tanquam umbram, ut putas, inanem, sed
veluti rem certam et definitam, ut iam nulla dubitatio residere
debeat et esse nobilitatem et eos dici nobiles, qui a Philosopho
describuntur».
48 «Atqui» Nicolaus inquit «hec me verba nihil dimovent a
sententia. Ego Aristotelem arbitror non ex animi iudicio, sed ex
communi opinione locutum. Nam in Ethicis, ubi ex veritate
quod sentit exprimit, illum appellat generosum, cui a natura existit
ut discernat que vera sunt et appetat verum bonum, eamque
rem pulcherrimam dixit quoniam nec accipiatur ab aliis nec discatur,
hacque natura aliquem natum esse veram et perfectam
nobilitatem appellat. Denique eum generosum videtur velle sentire,
qui ad virtutem a natura institutus hanc usu et exercitatione
perfecit. Qui enim a tanto philosopho probari opinio posset,
quam retulisti?
49 Dicit afferre nobilitatem virtutes cum divitiis coniunctas.
Ergo virtus absque bonorum fortuitorum copia nobilitate carebit,
quod nullus vel mediocriter doctus concedat, Aristotelis nomine
|
|