ductrix et rectrix ceterarum, praeambula invenitur. Et hinc est,
quod crux domnica, quadragesimali tempore videlicet, sumitur de
sanctissimo beati Petri altari, quae praecedat populum paenitentem
per totam Quadragesimam ad stationes euntem.
RATIO QUARE BEATI PETRI BASILICA CETERAS ECCLESIAS URBIS ET
ORBIS PRAECELLAT LUMINE LAMPADARUM.
41. Quoniam haec Beati Petri basilica omnium ecclesiarum caput
est et speculum, nam a beato Petro fidei lumen sumpsit omnis ecclesia
(fuit enim, ut dicit beatus Gregorius in Moralibus , Christi
resurrectionis primus praedicator de institutione sanctae Romanae
Ecclesiae), ad decorem et pulchritudinem huius sacrosanctae basilicae,
accenduntur cotidie .CL. lampades in praenominata Beati Petri ecclesia,
sicut in sequentibus notabitur. Et semper, cum novem lectiones
facimus, eius sacrosanctum altare ad omne nocturnum incensatur.
Antiquitus tamen cotidie incensabatur. In stationibus vero nocturnis
ad omnem lectionem adhuc incensatur. Decet namque beatum
Petrum, praesentis ecclesiae principem, in Urbe, totius mundi domina,
venerari. Et ibi sacrosanctae fundamentum Ecclesiae fore, ubi
erat mundanae monarchiae principatus; et ubi mundani erroris maior
excreverat morbus, ibi christianae salutis potior inveniretur medicina.
Ipse nimirum beatus Petrus apostolorum princeps a Christo est
constitutus, quem dominus suae potestatis vicarium tanta plenitudinis
auctoritate constituit, ut quicquid alter in terris gereret, totum alter
in caelestibus approbaret.
DE CONSUETUDINIBUS CONFESSIONIS ALTARIS BEATI PETRI.
42. Haec sunt, quae domnus papa de consuetudine recepturus est
ab illis, qui eunt ad Confessionem beati Petri, pro tribus partibus;
|
|