Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 224


quam ut ea, que nec fuerunt nec esse potuerunt,
fuisse concedam? Tamen dico vos nec iure divino nec
iure humano ad recuperationem agere posse. In lege
veteri Hebreus supra sextum annum Hebreo servire
vetabatur, et quinquagesimo quoque anno omnia redibant
ad pristinum dominum: tempore gratie christianus
a vicario Christi, redemptoris nostre servitutis,
premetur servitio eterno? Quid dicam, revocabitur ad
servitutem, postquam liber factus est diuque potitus libertate?
85 Sileo, quam sevus, quam vehemens,
quam barbarus dominatus frequenter est sacerdotum.
Quod si antea ignorabatur, nuper est cognitum ex
monstro illo atque portento Ioanne Vitellesco cardinale
et patriarcha, qui gladium Petri, quo auriculam Malcho
abscidit, in christianorum sanguine lassavit, quo
gladio et ipse periit. An vero populis Israel a domo David
et Salomonis, quos prophete a Deo missi unxerant,
tamen propter graviora onera desciscere licuit factumque
eorum Deus probavit: nobis ob tantam tyrannidem
desciscere non licebit? Ab iis presertim, qui nec
sunt reges nec esse possunt et qui de pastoribus ovium,
idest animarum facti sunt fures ac latrones.
XXVII. 86 Et ut ad ius humanum veniam, quis
ignorat nullum ius esse bellorum aut, si quod est, tam
diu valere quandiu possideas, que bello parasti? Nam

Torna all'inizio