Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 45


erga Matheum Bonellum temptarent eius animum mitigare, nullis
tamen assertionibus illius indignatio poterat emolliri, nisi quod in
thesauris Maionis regia quedam [inventa diademata] scelerum
[eius fi]dem [fecer]e, tandemque rex se deceptum non dubiis comperit
argumentis. Eadem ergo die capti sunt Stephanus Maionis
filius eiusdemque frater Stephanus, uterque admiratus, cum notario
Matheo, qui plurimum illi familiaris extiterat. Thesauris
autem eius quotquot inveniri potuerunt ad curiam sine dilatione
translatis cum Andreas eunuchus ac plerique alii tortoribus traditi
cogerentur indicare quidquid de rebus Maionis scirent vel alicubi
secretius occultatum, vel apud amicos depositum, multaque
eorum indicio fuissent inventa, tandem Stephanus eius filius, multis
terroribus et minis adactus, iurabat se nichil amplius scire quod
curiam super hoc edoceret, nisi quod olim patrem, ut sibi videbatur,

1



5




10



Torna all'inizio